— 87 —
Deinde Archimedem in Syracusarum obsidione
miras belli machinas excogitasse memoriae proditum
est. Heic respondent Archimedem eam nosse et invidia dissimulasse.
Sed qui haec dicunt, nescio an id dicant, quo hoc
suum literarum reipublicae emissum donum, quod re ipsa magnum
est, verbis magis adornent. Nam certe a nostris inventa,
quibus potissimum longe praestamus antiquis, aeneum ignitae
pilae tormentum, navis unis instructa velis, horologium et
pensilia hemisphaeria templorum ante omnem vulgatam analysim
prodiere. Et de horologio quidem nemo est, qui tanta ex
fide antiquorum susceperit patrocinium, quin eos a nostris longe
ingenio victos esse fateatur. [>]
Vico NT 87