— 403 —
Caius. Quanquam
vix habeam, quod tibi regeram, tamen internus sensus sententiae tuae
mihi videtur obloqui. Da enim casum non magni momenti, si mihi ipsi attentus
sum, liberum mihi esse animadverto utroque inclinari, ita ut satis persuasus
sim, actionis meae directionem antecedenti rationum serie determinatam
non fuisse. Titius. Aperiam tibi tacitam mentis imposturam, quae indifferentiae
aequilibrii ludibrium tibi facit. Vis naturalis appetitiva, menti humanae
insita, non in obiecta solum, verum etiam in repraesentationes varias intellectui
sistendas fertur.
Kant ND 403