— 377 —
Fuerunt
denique quidam ingeniosissimi viri, qui eamdem [artem] hoc
saeculo suscitare conati sunt: nam nihil aliud esse videtur
ars illa, quam barbaro nomine Algebram vocant, si
tantum multiplicibus numeris et inexplicabilibus figuris,
quibus obruitur, ita possit exsolvi, ut non amplius
ei desit perspicuitas et facilitas summa, qualem in vera
Mathesi debere esse supponimus. Quae me cogitationes
cum a particularibus studijs Arithmeticae et Geometriae
ad generalem quamdam Matheseos investigationem
revocassent, quaesivi inprimis quidnam praecise per
illud nomen omnes intelligant, et quare non modo jam
dictae, sed Astronomia etiam, Musica, Optica, Mechanica,
aliaeque complures, Mathematicae partes dicantur.
Hic enim vocis originem spectare non sufficit; nam
cum Matheseos nomen idem tantum sonet quod disciplina,
non minori jure, quam Geometria ipsa, Mathematicae
vocarentur. [>]
Descartes Reg 377