— 19 —
      Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam
noctu dormire, et eadem omnia in somnis pati, vel
etiam interdum minus verisimilia, quam quae isti vigilantes.
Quam frequenter vero usitata ista, me hic esse,
toga vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet,
cum tamen positis vestibus jaceo inter strata! Atqui
nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam,
non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum
istam prudens et sciens extendo et sentio; non tam
distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non
recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in
somnis fuisse delusum; quae dum cogito attentius,
tam plane video nunquam certis indiciis vigiliam a
somno posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse
stupor mihi opinionem somni confirmet.
Descartes Med 19