— 19 §38 —
      § XXXVIII. Quo phantasmata clarius repraesentantur,
eo magis fiunt sensualibus ideis similia, ita ut debiliori
sensationi saepe aequipolleant. Iam phantasmata
repraesentare, quam fieri potest clarissime, poeticum,
§ 17; ergo ea sensationibus facere simillima poeticum.
Baumgarten MPh 19