— 21 —
VIII. Materia.

      Materia primo duplex est. Prima et absoluta, seu
prima simpliciter, quae definitur possibilitas essendi, et
hoc pacto est in omnibus rebus dependentibus ab alio,
sive aeternae sint sive temporaneae. Qua ratione solus
Deus est immaterialis et simplex, nempe actus purus.
Secunda contracta et in genere rerum naturalium, et
haec in suo ordine duplex adhuc est: prima, quae est
subiectum formarum substantialium, quae nunc recipit formam
videlicet nutrimenti, nunc seminis, nunc embryonis,
nunc hominis; et materia non prima, quae improprie materia
dicitur, quae est subiectum formarum accidentalium.
Et haec est duplex: alia quae respicit formam propriam et
connaturalem, sicut mel est subiectum suae dulcedinis et
coloris, imo magis aqua subiectum suae humiditatis; alia
quae respicit formam appropriabilem et adventitiam, sicut
lignum est subiectum statuae Mercurii, imaginis et formae
Iovis vel vasis. Et hanc differentiam adducit Themistius in
Paraphrasi I. Physic.
, ut materiam appellemus primum
subiectum, subiectum vero appellemus compositum respectu
accidentium suorum. [>]
Bruno Sum 21