— 61 —
Scholium.

      Alii putant, Deum esse causam liberam, propterea quod potest
ut putant, efficere, ut ea, quae ex ejus natura sequi diximus,
hoc est, quae in ejus potestate sunt, non fiant, sive ut ab
ipso non producantur. Sed hoc idem est, ac si dicerent, quod
Deus potest efficere, ut ex natura trianguli non sequatur, ejus tres
angulos aequales esse duobus rectis; sive ut ex data causa non sequatur
— 62 —
effectus, quod est absurdum. Porro infra absque ope hujus
propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum,
neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant,
se posse demonstrare, ad Dei naturam summum intellectum,
et liberam voluntatem pertinere; nihil enim perfectius cognoscere
sese ajunt, quod Deo tribuere possunt, quam id, quod in nobis
summa est perfectio. Porro, tametsi Deum actu summe intelligentem
concipiant, non tamen credunt, eum posse omnia, quae
actu intelligit, efficere, ut existant; nam se eo modo Dei potentiam
destruere putant. Si omnia, inquiunt, quae in ejus intellectu
sunt, creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod credunt
Dei omnipotentiae repugnare; ideo que maluerunt Deum ad
omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem praeter id, quod
absoluta quadam voluntate decrevit creare. Verum ego me satis
clare ostendisse puto (vid. Prop. 16.), a summa Dei potentia, sive
infinita natura infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse,
vel semper eadem necessitate sequi, eodem modo, ac ex
natura trianguli ab aeterno, et in aeternum sequitur, ejus tres angulos
aequari duobus rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab aeterno
fuit, et in aeternum in eadem actualitate manebit. Et hoc modo
Dei omnipotentia longe, meo quidem judicio, perfectior statuitur.
Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat aperte loqui)
negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita creabilia
intelligere, quae tamen nunquam creare poterit. Nam alias, si scilicet
omnia, quae intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret
omnipotentiam, et se imperfectum redderet. Ut igitur Deum
perfectum statuant, eo rediguntur, ut simul statuere debeant,
ipsum non posse omnia efficere, ad quae ejus potentia se extendit,
quo absurdius, aut Dei omnipotentiae magis repugnans, non video,
quid fingi possit.
Spinoza E 61-62