— 61 —
Propositio XVII.

      Deus ex solis suae naturae legibus, et a nemine coactus
agit.

Demonstratio.

      Ex sola divinae naturae necessitate, vel (quod idem est) ex solis
ejusdem naturae legibus, infinita absolute sequi, modo Prop. 16.
ostendimus; et Prop. 15. demonstravimus, nihil sine Deo esse,
nec concipi posse, sed omnia in Deo esse; quare nihil extra ipsum
esse potest, a quo ad agendum determinetur, vel cogatur, atque
adeo Deus ex solis suae naturae legibus, et a nemine coactus agit.
Q.E.D.
Corollarium I.

      Hinc sequitur I°. nullam dari causam, quae Deum extrinsece,
vel intrinsece, praeter ipsius naturae perfectionem, incitet ad agendum
<, maar dat hy uit kracht van zijn volmaaktheit alleen
een werkende oorzaak> <Causa efficiens is>.
Corollarium II.

      Sequitur II. solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus
ex sola suae naturae necessitate existit (per Prop. II. et Coroll. I.
Prop. 14.
), et ex sola suae naturae necessitate agit (per Prop. praeced.).
Adeo que (per Defin. 7.) solus est causa libera. Q.E.D.
Spinoza E 61