— 21 —
      Superest jam, ut ea etiam notemus, quae in Quaestionibus supponuntur;
id quod passim etiam contingit circa impossibilia. Ex. gr.
quum dicimus: supponamus hanc candelam ardentem jam non ardere,
aut supponamus eam ardere in aliquo spatio imaginario, sive
ubi nulla dantur corpora: Quorum similia passim supponuntur, quamvis
hoc ultimum clare intelligatur impossibile esse; sed quando hoc
fit, nil prorsus fingitur. Nam primo nihil aliud egi, quam quod x in
— 22 —
memoriam revocavi aliam candelam non ardentem (aut hanc eandem
concepi sine flamma), et, quod cogito de ea candela, id ipsum
de hac intelligo, quamdiu ad flammam non attendo. In secundo
nihil aliud fit, quam abstrahere cogitationes a corporibus circumjacentibus,
ut mens se convertat ad solam candelae, in se sola spectatae,
contemplationem, ut postea concludat candelam nullam habere
causam ad sui ipsius destructionem. Adeo ut si nulla essent corpora
circumjacentia, candela haec, ac etiam flamma manerent immutabiles,
aut similia: Nulla igitur datur hic fictio, sed y verae, ac
merae assertiones.
Spinoza TIE 21-22