— 21 n —
x Postea cum de fictione, quae versatur circa essentias, loquemur, clare apparebit, quod fictio
nunquam aliquid novi facit, aut menti praebet; sed quod tantum ea, quae sunt in cerebro,
aut in imaginatione, revocantur ad memoriam, et quod confuse ad omnia simul mens attendit.
Revocantur ex. gr. in memoriam loquela, et arbor; et cum mens confuse attendit sine
distinctione, putat arborem loqui. Idem de existentia intelligitur, praesertim, uti diximus
cum adeo generaliter, ac ens, concipitur: quia tum facile applicatur omnibus, quae simul
in memoria occurrunt. Quod notatu valde dignum est.

Spinoza TIE 21 n