— 2 —
      Jurisprudentia omnis ratione, et auctoritate nixa
est: atque ex iis condita jura factis accommodare profitetur:
Ratio naturae necessitate, auctoritas jubentium
voluntate constat: philosophia necessarias rerum caussas
vestigat: historia voluntatis est testis: itaque jurisprudentia
universa coalescit ex partibus tribus, philosophia, historia,
et quadam propria arte juris ad facta accommodandi.
      Apud Athenienses τὰ πρῶτα sive principia juris Philosophi
docebant convenienter suis cujusque sectae dogmatis,
disserendo de virtute, de justitia, de legibus,
de republica, de constantia sapientis: quae una philosophiae
pars est: et quatenus agit de rep., de legibus,
doctrina civilis appellatur, quae per doctrinam de virtute,
— 3 —
de justitia, tanquam per surculum a doctrina morali
progignitur; quae de animi perturbationibus, earumque
remediis, de virtutibus, atque inde profluentibus
vitae officiis agit: et tum haec, tum illa rerum humanarum
appellatione complectebantur; quarum notitia,
veluti ex fonte rivus ex divina philosophia defluit, quae
de Deo, de animo humano, de animi vita, nempe mente,
de mentis oculo, nimirum ratione, de ejus oculi lumine,
sive de ideis, earumque rerum omnium veritate
atque aeternitate docet ad ipsam rationem perficiendam
confirmandamque, unde ipsius constantia sapientis existit.
Quare Aristoteles in Ethicis doctrinae civilis principia
recte ait a divina philosophia esse repetenda: namque
haec metaphisices argumenta Philosophi alteram philosophiae
partem statuebant, et rerum divinarum nomine
significabant: ex qua utraque rerum cognitione efflorescit
sapientia, quae proinde ab ipsis, rerum divinarum,
atque humanarum notitia
definitur, et a Platone eleganter
hominis consummatrix est appellata, utpote quae
ambas hominis interioris partes, mentem veritate, animum
virtute perficiat, quarum prior in posteriorem
influit, et ex qua utraque constat sapientia, et sapientes
dicti tum qui altissimarum rerum contemplationi sunt
abditi, tum qui virtute, et justitia respublicas recte legibus
fundant, vel consiliis administrant.
Vico Univ20 2-3