— 19 —
      XIV. Haec est natura hominis integra, qua primus
omnium Parens Ada a Deo creatus est, Divino auxilio ita
comparata, ut nullo sensuum tumultu agitaretur, sed et
in sensus, et in cupiditates liberum pacatumque exerceret
imperium.
      XV. In homine igitur integro ratio erat ipsa natura
humana ita divino auxilio comparata; voluntas erat,
integra ejus naturae rectae libertas; potentia erat ejusdem
naturae rectae facilitas.
      XVI. Igitur homo in eo statu si perstitisset, ita vitam
omnem traduceret, ut quod in ipso esset praestantius,
nempe Ratio suaviter imperaret; quae inferior esset
nempe voluntas sine tumultu pareret.
      XVII. Definivimus Verum esse, quod rerum ordini
conformatur; et aeternum rerum ordinem esse demonstravimus;
et quod aeternus rerum ordo monstrat aeternum
verum: et demonstravimus esse hominis maxime
proprium nosse. Igitur homo integer contemplatione
Veri aeterni, nempe ipsius Dei ex mente
pura, et amore aeterni boni ex puro animo, et diligentia
universi generis humani prae aeterno bono, Deo, rectam
naturam humanam celebrabat.
Vico Univ20 19