— 19 —
XXXIX.
Libertatem arbitrii esse
per se notam.

      Quod autem sit in nostra voluntate libertas, et multis
ad arbitrium vel assentiri vel non assentiri possimus,
adeo manifestum est, ut inter primas et maxime communes
notiones, quae nobis sunt innatae, sit recensendum.
Patuitque hoc maxime paulo ante, cum de omnibus
dubitare studentes, eo usque sumus progressi,
— 20 —
ut fingeremus aliquem potentissimum nostrae originis
authorem modis omnibus nos fallere conari; nihilominus
enim hanc in nobis libertatem esse experiebamur,
ut possemus ab iis credendis abstinere, quae non
plane certa erant et explorata. Nec ulla magis per se
nota et perspecta esse possunt, quam quae tunc temporis
non dubia videbantur.
Descartes PPh 19-20