— 19 —
XXXVIII.
Esse defectum in nostra
actione, non in nostra
natura, quod erremus;
et saepe subditorum
culpas aliis
dominis, nunquam
autem Deo tribui
posse.

      Quod autem in errores incidamus, defectus quidem
est in nostra actione sive in usu libertatis, sed non in
nostra natura, utpote quae eadem est, cum non recte,
quam cum recte judicamus. Et quamvis tantam Deus
perspicacitatem intellectui nostro dare potuisset, ut
nunquam falleremur, nullo tamen jure hoc ab ipso
possumus exigere. Nec, quemadmodum inter nos homines,
si quis habeat potestatem aliquod malum impediendi,
nec tamen impediat, ipsum dicimus esse ejus
causam: ita etiam, quia Deus potuisset efficere ut nunquam
falleremur, ideo errorum nostrorum causa est putandus.
Potestas enim, quam homines habent uni
in alios, ad hoc est instituta, ut ipsa utantur ad illos a
malis revocandos; ea autem, quam Deus habet in omnes,
est quam maxime absoluta et libera: ideoque summas
quidem ipsi debemus gratias, pro bonis quae nobis
largitus est; sed nullo jure queri possumus, quod non
omnia largitus sit, quae agnoscimus largiri potuisse.
Descartes PPh 19