— 19 —
Etenim, illustris
exempii caussa, hominem in
corpus et animum; et animum
in intellectum ac voluntatem
dissecuit [scientia humana]: et a corpore excerpsit,
seu, ut dicunt, abstraxit
figuram, motum, et ab his, uti
ab omnibus aliis rebus extulit
ens, et unum. Et metaphysica
ens, Arithmetica unum, ejusque
multiplicationem, Geometria
figuram, ejusque commensus,
Mechanica motum ab ambitu,
Physica motum a centro,
Medicina corpus, Logica rationem,
Moralis voluntatem contemplatur.
Vico Ant 19