— 402 —
Proh pudor! unde mihi detestandus ille appetitus praecise in deterrimam partem,
qui aeque facile in oppositam potuit inclinari? Caius. Ergo de omni
— 403 —
libertate perinde conclamatum est. Titius. Vides quam in artum coegerim
copias tuas. Noli spectra comminisci idearum; sentis enim te liberum, huius
vero libertatis noli notionem confingere parum rectae rationi constantem.
Libere agere est appetitui suo conformiter et quidem cum conscientia agere.
Et hoc quidem rationis determinantis lege exclusum non est.
Kant ND 402-403