— 2 —
      Magnum est discrimen inter veras et apparentes
virtutes; nec non etiam ex veris, inter illas quae ab
accurata rerum cognitione deveniunt, et illas quae
cum aliqua ignoratione conjunctae sunt. Per apparentes,
intelligo vitia quaedam non valde frequentia,
vitiis aliis notioribus opposita; quae quoniam ab iis
magis distant quam intermediae virtutes, idcirco magis
solent celebrari. Sic quia plures inveniuntur qui pericula
timide refugiunt, quam qui se inconsiderate in
ipsa conjiciant, vitio timiditatis temeritas tanquam
virtus opponitur, et magis quam vera fortitudo vulgo
aestimatur; sic saepe prodigi pluris fiunt quam liberales;
sicque nulli facilius ad magnam pietatis famam
perveniunt, quam superstitiosi vel hypocritae.
      Inter veras autem virtutes, multae non a sola recti
cognitione, sed etiam ab errore aliquo nascuntur: sic
saepe a simplicitate bonitas, a metu pietas, a desperatione
fortitudo exsurgit. Atque hae ab invicem diversae
sunt, ut etiam diversis nominibus designantur; sed illae
purae et sincerae, quae ex sola recti cognitione profluunt,
unam et eandem omnes habent naturam, et sub
uno sapientiae nomine continentur. Quisquis enim firmam
et efficacem habet voluntatem recte semper utendi
sua ratione, quantum in se est, idque omne quod optimum
esse cognoscit exsequendi, revera sapiens est,
— 3 —
quantum ex natura sua esse potest; et per hoc unum,
justitiam, fortitudinem, temperantiam, reliquasque
omnes virtutes habet, sed ita inter se conjunctas, ut
nullae supra caeteras emineant; et idcirco, quamvis
multo sint praestantiores iis quae aliqua vitiorum
mistura distinctae sunt, quia tamen multitudini minus
sunt notae, non tantis laudibus solent extolli.
Descartes PPh 2-3