— 402 —
Titius. Deus meliora! Si quod te numen
hoc voto potiri pateretur, quam infelix esses omnium horarum homo. Fac te
virtutis tramitem ingredi apud animum tuum statuisse. Fac mentem et religionis
praeceptis, et quaecunque sunt alia ad firmandum consilium efficacia, probe
iam esse communitam. Nunc agendi obtingit occasio. Protinus in deteriorem
partem prolaberis, neque enim, quae te invitant, rationes determinant. Quantum
te videor mihi audire adhuc plures querimonias iactantem? Ah, quod me
sinistrum fatum a salutari consilio subito depulit! Quid opus est praeceptis
virtutis navare operam; per sortem fiunt actiones, non determinantur rationibus!
Non equidem, inquis, accuso invitam fati cuiusdam me abripientis coactionem,
sed illud, nescio quid, lapsum mihi in pessimam partem concilians abominor.
Kant ND 402