— 18 §37 —
      § XXXVII. Repraesentationes somniorum sunt phantasmata,
ergo poeticae, § 28.
— 19 §37 —
      Deprehendimus eas in Virgilio Ovidio Tibullo, at quibus
castae poeseos arbitris? Adeoque non omnino reiiciendae,
licet bilem utique moveant vates, urget sane
Quos fanaticus error et iracunda Diana,
ut nihil nisi somniorum interpretamenta noverint exponere,
quoties Caius Caiam duxit, aut obscurum nescio quod microcosmi
lumen extinctum est.
Baumgarten MPh 18-19