— 402 —
Sed
tuo te telo iugulabo. Cedo! quanam ratione libertatis notionem commodius ex
sententia tua putas informari debere? Caius. Ego quidem arbitror, si abigeres
illud quicquid est rationum semet stabili eventu determinantium concatenationis,
si concederes hominem in quavis libera actione versus utramque partem
indifferenter se habere et, positis omnibus quotcunque finxeris rationibus aliquo
determinantibus, tamen quidvis pro quovis eligere posse, tum tandem bene
de libertate actum esse confiterer.
Kant ND 402