— 402 —
      B. Conceptus spatii est singularis repraesentatio omnia in se comprehendens,
non sub se continens notio abstracta et communis. Quae
enim dicis spatia plura, non sunt nisi eiusdem immensi spatii partes,
certo positu se invicem respicientes, neque pedem cubicum concipere
tibi potes, nisi ambienti spatio quaquaversum conterminum.
Kant Diss 402