— 402 —
§. 15.
De spatio.

      A. Conceptus spatii non abstrahitur a sensationibus externis. Non
enim aliquid ut extra me positum concipere licet, nisi illud repraesentando
tanquam in loco, ab eo, in quo ipse sum, diverso, neque res extra
se invicem, nisi illas collocando in spatii diversis locis. Possibilitas
igitur perceptionum externarum, qua talium, supponit conceptum spatii,
non creat; sicuti etiam, quae sunt in spatio, sensus afficiunt, spatium
ipsum sensibus hauriri non potest.
Kant Diss 402