— 366 —
      [30] Sed et ipsa Jurisprudentia Patricii tanquam arcano potentiae adversus
plebem utebantur. Cum enim jus triplex sacrum, publicum, privatum:
et in sacro Jus augurium, publico feciale, privato autem actionum formulae
[53v] continerentur; ut Patricii comitia, quae auspicato haberi necesse
erat, bella, paces, foedera, et judicia in partem aliquam sua haberent
in manu; eo consilio usi sunt, quod nemo Jurisconsultus habebatur, quin
haec tria nosset jura: quapropter Jurisprudentiam rerum divinarum, humanarumque
scientiam definiebant. Ea autem tria jura non norant, nisi qui ex
Pontificum, Augurumque Collegio essent; cumque in ea, nisi nobilissimi viri
cooptarentur; uni Patricii Jurisprudentiam veluti mysteria quaedam custodiebant.
— 367 —
Neque post Tiberium Coruncanium, qui omnium primus jus Romae
professus est, ea nisi nobilissimorum filiis virorum, tanquam sacra
tradebatur;
Vico Diss 366-367