— 402 —
Titius. Hoc quidem
spontaneitatem tantum abest ut tollat, ut potius certissimam reddat, dummodo
recto sensu sumatur. Etenim spontaneitas est actio a principio interno profecta.
Quando haec repraesentationi optimi conformiter determinatur, dicitur libertas.
Quo certius huic legi obtemperare quisque dicitur, quo itaque positis omnibus
ad volendum motivis est determinatior, eo homo est liberior. Ex tua argumentatione
non fluit, libertatem infringi rationum antecedenter determinantium vi.
Satis enim te redarguit confessio, quod non invitus, sed lubens egeris. Hinc
non inevitabilis fuit actio tua, ut tu quidem subopinari videris, neque enim
evitare studuisti, sed infallibilis fuit secundum appetitus tui ad circumstantias
ita informatas propensionem. Et hoc quidem maiorem tibi culpam impingit.
Ita enim vehementer appetiisti, ut ab instituto dimoveri non passus sis.
Kant ND 402