— 376 —
Et quidem hujus verae Matheseos vestigia quaedam adhuc
apparere mihi videntur in Pappo et Diophanto,
qui, licet non prima aetate, multis tamen saeculis ante
haec tempora vixerunt. Hanc vero postea ab ipsis Scriptoribus
perniciosa quadam astutia suppressam fuisse crediderim;
nam sicut multos artifices de suis inventis fecisse
compertum est, timuerunt forte, quia facillima erat et
simplex, ne vulgata vilesceret, malueruntque nobis in
ejus locum steriles quasdam veritates ex consequentibus
acutule demonstratas, tanquam artis suae effectus,
— 377 —
ut illos miraremur, exhibere, quam artem ipsam docere,
quae plane admirationem sustulisset. [>]
Descartes Reg 376-377