— 18 §36 —
      § XXXVI. Similia sunt, quibus idem convenit conceptus
superior
, ergo similia ad eandem speciem vel
genus idem pertinent. Ergo cum repraesentando phantasmate
uno repraesentare similia admodum poeticum
,
§ 35.
      Atque adeo patet etiam ratio, cur similia tantis exigant
clamoribus, qui pythia cantaturos formant sub ferula magistri.
Esse vero hanc in similia delabendi pronissimam viam
patebit ex exemplo Didonis apud Maronem libr. I templum
Iunonis ingredientis, habet hic poeta mulierem caeteris comitantibus
multis praestantem in summo ornatu, hae constituunt
notae simul sumtae speciem, sub eadem continetur
Diana et ecce, Diana hic fit simile, simile enim est non
exemplum licet a persona desumtum sit, § 17.
Baumgarten MPh 18