— 289 —
      Par. XI. Jure summarum potestatum in cives, et subditorum officio
explicato, superest, ut earum Jus in reliqua consideremus, quod
jam ex dictis facile cognoscitur. Nam, quandoquidem ( per Art.
2. hujus Cap.
) Jus summae potestatis nihil est praeter ipsum naturae
Jus, sequitur duo imperia ad invicem sese habere, ut duo homines
in statu naturali, excepto hoc, quod Civitas sibi cavere potest, ne
ab alia opprimatur, quod homo in statu naturali non potest, nimirum
qui quotidie somno, saepe morbo, aut animi aegritudine et
tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est
obnoxius, a quibus Civitas securam se reddere potest.
      Par. XII. Civitas igitur eatenus sui juris est, quatenus sibi consulere,
et cavere potest, ne ab alia opprimatur ( per Art. 9. et 15.
praec. Cap.
), et ( per Art. 10. et 15.praec. Cap. ) eatenus alterius juris,
quatenus alterius Civitatis potentiam timet, vel quatenus ab ea impeditur,
quo minus id, quod vult, exequatur, vel denique quatenus
ipsius auxilio ad sui conservationem, vel incrementum indiget;
nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae Civitates
invicem mutuum auxilium praestare volunt, ambae simul plus possint,
et consequenter plus juris simul habeant, quam alterutra sola.
Vid. Art. 13. Cap. praec.
      Par. XIII. Haec autem clarius intellegi possunt, si consideremus,
quod duae Civitates natura hostes sunt: homines enim ( per Art. 14.
— 290 —
praec. Cap.
) in statu naturali hostes sunt qui igitur Jus naturae extra
Civitatem retinent, hostes manent. Si itaque altera Civitas alteri
bellum inferre, et extrema adhibere media velit, quo eam sui juris
faciat, id ei jure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur,
ei sufficit ejus rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere
potest, nisi connivente alterius Civitatis voluntate. Ex quo
sequitur Jura belli uniuscujusque Civitatis esse; pacis autem non
unius, sed duarum ad minimum Civitatum esse Jura, quae propterea
confoederatae dicuntur.
Spinoza TP 289-290