— 3 —
Unum ex perpetuis hujus Operis Argumentis.

      Et sane per hos utrosque libb. id veluti perpetuum Argumentum
disseritur, omne Jus Rom. Antiquum, in omnibus
ejus partibus, vel iis ipsis, in quibus hactenus Romanorum
proprium putatum est, id omne Jus Heroicum fuisse. Heroicum
sive Poëticum Rom. Regnum; Rom. Quirites, Heroës
Romanos: Jus Quiritium, Jus Heroicum, ex quo Patres Rom.
ut prisci Heroës, Auspicia, Agrum, Jus, Connubia, Imperia, Sacerdotia
plebi habuere incommunicata
; Heroicas Clientelas, in
quarum parte erat, ut Heroës docerent ad sua asyla receptos
homines Fas Deorum: unde Romanis mansere Clientelae, per
quas Patricj plebejos docerent jura; ac proinde Jus arcanum
Rom.
Heroicum quoque: Heroicam priscam Jurisprudentiam
rigidam
, heroicam antiquam severitatem poenarum; Jus optimum,
sive Jus Rom. Quiritium, Jus Fortium Romanorum heroicum,
quo in Latium, Italiam, Provincias Rom. Imperium prolatum
est
; heroicas Romanorum Nuptias, uxorum coëmptiones;
heroicam ipsam, quam Romanorum dicunt propriam, Patriam
Potestatem; perpetuam foeminarum tutelam
heroicam; heroicam
justam Rom. aetatem; Suitatem, Adgnationes, Gentilitates
heroicas; heroicas Usucapiones, Stipulationes, Mancipationes,
ac proinde omnes Actus legitimos; atque adeo priscos omnes Romanos
mores
fuisse heroicos: quibus apud alias gentes sive ab
ipsa forma rerumpp.
vel libera, ut inter Graecos, vel monarchica,
ut inter Siculos, et Orientales, jamdiu resolutis;
aut rebuspublicis optimatium, sive Heroicis Regnis, vel ex libertate
mixtis
, ut Carthaginiensium, aut meris, ut Hispanorum,
Gallorum, Britannorum
, in ditionem potestatemque Romanam
— 4 —
venientibus, et in Provincias redactis, ac proinde
omnibus suo cujusque jure optimo per victorias mulctatis, soli
ferme in Orbe terrarum Romani heroicos mores legibus domi,
virtute foris, et ideo virtute foris, quia legibus domi, custodiere;
eaque custodia communia heroüm jura fecere propria; et
quia custodiendo fecere propria, Romani, heroës gentium fuere.
      Pag. 61. vers. 29. arata )( quae primae omnium Arae fuerunt:
unde primae Urbes Arae appellatae, ut latius infra.
      Pag. 63. vers. 24. secessionibus )( magis proprie dicas motibus;
et ita pag. seq. vers. 19. secessiones )( dicas turbas.
      Pag. 65. vers. 19. dominium eminens )( quod Theologi morales
dicunt; et Politici eleganter, dominio sovrano; latinissime
autem, et maxime proprie, dominium civile dicendum esset,
nempe dominium civitatis, seu reip. in rebus privatorum.
      Pag. 67. vers. 17. Poetae Jovem Fato subjectum dicunt )(
sive adeo Stoici suum de Necessitate dogma hac fabula involuere,
ut infra in Nott. Lib. II. Part. II. ad pag. 159. vers. 21.
      Pag. 76. vers. 12. in ejus Historia Lib. II. )( Sed postea abstinuimus
pro his Principiis Historiam Romanam percurrere:
cum animadverteremus, in his Libb. ejus Reip. praecipua momenta,
seu potissimas caussas sive auctus, sive status, sive corruptionis,
ex vi ipsa Rom. Juris sive custoditi, sive laxati, quantum
sat est, expendisse, ut quivis ex sese id ipsum facile praestare
possit: quare quod heic polliciti sumus, lege Cap. CCXVII. hujus Lib.
      Pag. 98. vers. 2. Lex )( Alia nomina passim in his Libb. et
verba praeterea ob has ipsas Infantiae Latinae rationes nata
monosyllaba, enumerantur Lib. II. Part. II. Cap. XIII. pag. 80.
      Pag. 98. vers. 11. quia id de avibus observarant )( sed primo
illi, summoque hominum stupori, etiam istam animadversionem
rectius abjudicaveris, ut abjudicamus Lib. II. Part. II.
Cap. XX. ubi de Matrimoniis
: quod et nostrum de Divina Providentia
argumentum, per hos Libb. perpetuo dissertatum confirmat
gravius; et cum ceteris, quae de stupido illo primorum
hominum genere narrantur, aptius congruerit, qui fulmine
opus erat, ut ad humanitatem colendam excitarentur; nec tamen
omnes sunt excitati, ut in Histor. Temp. Obsc. narratur;
si dicas, quod secuti Aquilas, ubi se absconderent; quia aves
majores in altis montium nidificant, et omnes faciunt nidos ad
— 5 —
fontes, Providentia Divina Duce, reperere perennes aquas, ad
quas perpetuo considerent: et sic postea primum omnium divinorum
beneficiorum id agnovere, juxta perennes fontes primas
sedes fundasse: unde prima, et maxime acris fuit primis
gentibus Religio Fontium.
Vico Notae 3-4-5