— 161 —
      Duo jam in hoc argumento potissimum praestanda supersunt,
unum, ut explicemus, quis motus aetheris planetas graves faciat
seu versus Solem pellat, et quidem in duplicata ratione viciniarum;
deinde quae sit causa comparationis motuum inter diversos planetas
systematis ejusdem, ita ut tempora periodica sint in sesquiplicata
ratione mediarum distantiarum, seu quod eodem redit,
axium majorum ellipticorum: id est, distinctius explicari debet
motus vorticis Solaris seu aetheris, systema unumquodque constituentis.
Sed haec cum altius repetenda sint, brevitati hujus Schediasmatis
includi non possunt, et quid nobis consentaneum visum
sit, rectius separatim exponetur.
Leibniz Tent 161