— 86 —
Sed et alia de caussa ad id disserendi genus consuefacti,
ii [recentiores physici] ad eloquentiam sunt minus idonei. Eloquentia enim
imperitae multitudini est potissimum comparata: et rudes homines
longas istas rationum cathenas, maxime ubi
...volat irrevocabile verbum,

difficillime tenent; et ut teneant, tanta animorum contentione
fatigandi non sunt. Quapropter illa libera et ampla dicendi forma
apud eos uti necesse est, qua orator modo probet, modo divertat,
modo ad propositum redeat; et quod rudius dixit, expoliat;
quod brevius, amplificet; quod levius, asseveret: et in
eadem re aliis atque aliis orationis figuris immoretur, ut eam
quam altissime animo impressam auditor afferat domum.
Vico NT 86