— 366 —
      [29] Cumque ea sapientia justitia, et civili prudentia tota ferme constet,
doctrinam de republica, et de justitia multo rectius quam Graeci non disserendo,
sed ipso usu reipublicae perdiscebant: atque in iis prius publica
obeundo munia magistratus, et imperia se firmabant; senes tandem aetate
earum virtutum compote ad Jurisprudentiam animum tanquam ad honestissimum
vitae portum appellabant.
Vico Diss 366