— 20 —
Elementum
quoque duplex est, simpliciter videlicet et in genere.
Primo modo elementum est illud, quo nulla ratione
est prius; secundo modo, quo nihil est prius in certo ordine;
et hoc secundo modo aliquid est elementum respectu
unius generis, quod respectu alterius generis est elementatum;
respectu unius generis est principium, respectu
alterius generis est principiatum, sicut dictio appellatur
terminus in logica, quia est in quam ultimo resolvit logicus,
ideoque elementum in ordine illo, in foro vero seu ordine
grammatico dictio resolvitur in syllabas, syllabae in
literas, unde literae relinquuntur elementum, ex quo primo
componit et in quod ultimum dividit ille. Sed literae apud
geometram, cum sint linearum tractus, adhuc intelliguntur
compositae ex punctis, qui sunt minimae partes. Ideo
quod grammatico est elementum, geometrae est elementatum.
Nunc tandem, quia punctum non licet resolvere per
artem ullam in alias partes priores, invenietur ipsum elementum
simpliciter esse.
Bruno Sum 20