— 18 —
      Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi,
vel a sensibus, vel per sensus accepi; hos autem interdum
fallere deprehendi, ac prudentiae est nunquam
illis plane confidere qui nos vel semel deceperunt.
      Sed forte, quamvis interdum sensus circa minuta
quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia
sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab
iisdem hauriantur: ut jam me hic esse, foco assidere,
hyemali toga esse indutum, chartam istam manibus
contrectare, et similia. Manus vero has ipsas, totumque
hoc corpus meum esse, qua ratione posset
negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis,
— 19 —
quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile
labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges,
cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, cum sunt
nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas,
vel ex vitro conflatos; sed amentes sunt isti,
nec minus ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum
ad me transferrem.
Descartes Med 18-19