— 500 §7 —
7. Nullo etiam modo explicari potest,
quomodo monas alterari aut in suo interiori mutari queat
per creaturam quandam aliam, quoniam in ea nihil transponere,
neque ullum motum internum concipere licet, qui excitari,
dirigi, augmentari, aut diminui possit, quemadmodum in
compositis contingit, ubi mutatio inter partes locum habet.
Destituuntur monades fenestris, per quas aliquid ingredi, aut
egredi valet. Accidentia non egrediuntur ex substantiis, quemadmodum
alias species sensibiles Scholasticorum. Atque adeo
neque substantia, neque accidens in monadem forinsecus intrare
potest.
Leibniz Mon 500 §7