— 402 —
Titius. Iam vero scrupulum tibi eximam.
Rationum implicatarum series in quolibet actionis patrandae articulo motiva
utrinque prolectantia suppeditavit, eorum alterutri temet lubens dedidisti, propterea,
quia volupe erat ita potius, quam aliter agere. At ais, iam determinatum
erat rationum consummatione, ut inclinarer in partem destinatam. Sed velim
cogites, numne ad rationem consummatam actionis requiratur tuae voluntatis
secundum allectamenta objecti spontanea propensio. Caius. Cave spontaneam
dixeris; non potuit non in hanc partem propendere.
Kant ND 402