— 402 —
      7. Tempus itaque est principium formale mundi sensibilis absolute
primum. Omnia enim quomodocunque sensibilia non possunt cogitari,
nisi vel simul, vel post se invicem posita, adeoque unici temporis tractu
quasi involuta ac semet determinato positu respicientia, ita, ut per hunc
conceptum, omnis sensitivi primarium, necessario oriatur totum formale,
quod non est pars alterius, h. e. mundus phaenomenon.
Kant Diss 402