— 376 —
Sed mihi persuadeo, prima quaedam veritatum
semina humanis ingenijs a natura insita, quae
nos, quotidie tot errores diversos legendo et audiendo,
in nobis extinguimus, tantas vires in rudi ista et pura
antiquitate habuisse, ut eodem mentis lumine, quo virtutem
voluptati, honestumque utili praeferendum esse
videbant, etsi, quare hoc ita esset, ignorarent, Philosophiae
etiam et Matheseos veras ideas agnoverint, quamvis
ipsas scientias perfecte consequi nondum possent.
Descartes Reg 376