— 70 —
Nihilominus tamen sive ex altera, sive ex utraque
parte, sin minus ex neutra error sit aliquis, omnibus
certe sperandum est, studium nostrum minime
vanum futurum. Ex disputatione enim fiet, ut qui in
principio insolentius falluntur, tandem, veritate saepius
— 71 —
animum refricante coacti, sensim a falsitate desciscant.
Quod si intelligentiae lumine non subitam
messem recipimus, sed tempore ad maturitatem iacta
semina profectura expectanda proponuntur, id ipsum
sane non citra naturae ordinem accidit, quae non subito,
sed certo temporum discursu, largitur universa.
Vos igitur interea obsecro et obtestor ut (cum maximum
scientiae impedimentum, imo ipsissima ignorantia
sit putare se scire, unde sophista non inquirat ultra,
a contradictorio aures avertens, et ingenium) ut
nos in eo conveniamus principio, nempe saltem ad
tempus nos nescire existimemus, supponamus, fingamus:
ut hinc fortasse aliquid prudentiae luminique nostro
possit accedere, dum vel adversariorum seu alienarum,
vel amicorum seu propriarum tenebrarum,
aut saltem incertissimae lucis perspecta veritate, aut
ultro confirmemur, aut caecitatem nostram agnoscentes
reformemur, latescentibus sub lucis specimine tenebris
excussis. Quoadusque igitur visum sit quid quisque
vere possit, communiter omnes constituti iudices
ut sinceriorem sententiam producamus, de contrariis
assertionibus utramque existimemus esse possibilem.
Vos igitur ingeniosissimos scientiarum Professores
exoro, ut coram veritatis maiestate ita rem gerere videamini,
ut non tam iniqui et rigidi actores, quam aequiores
pacatioresque iudices in causa videamini, neque
tam orationis fervore, quam rationum pondere atque
gravitate, vel confirmare vestram, vel alienam
convellere sententiam videamini.
Dixi.

Bruno Acr 70-71