— 18 §35 —
      § XXXV. Si talia, quae ad genus idem et eandem
speciem repraesentandam cum phantasmate quodam
pertinent, simul repraesententur, genus repraesentatur
magis poetice quam si secus factum sit, § 33. Iam genus
vel species repraesentare cum repraesentando phantasmate
poeticum, § 34. Ergo cum phantasmate repraesentando
repraesentare etiam phantasmata ad idem
genus sive eandem speciem pertinentia admodum poeticum
.
Baumgarten MPh 18