— 86 —
      Deinde geometrica methodus physicas dissertationes iuxta
ac geometricas apodixes, tamquam contentas doceri tantum,
ornari vetat. Itaque recentiores physicos omnes genere disserendi
contento ac severo uti animadvertas: cumque haec physica, et
cum discitur et cum percepta est, perpetuo ex proximis proxima
inferat, eam auditoribus facultatem occludit, quae philosophorum
propria est, ut in rebus longe dissitis ac diversis similes
videant rationes: quod omnis acutae ornataeque dicendi formae
fons et caput existimatur. Neque enim tenue idem est atque
acutum: tenue enim una linea, acutum duabus constat. In acutis
autem dictis principem obtinet locum metaphora, quae est omnis
ornatae orationis maxime insigne decus et luculentissimum ornamentum. [>]
Vico NT 86