— 161 —
      30) Ex his simul patet, quomodo ellipsis, vel qui
sub ea continetur circulus, non alia conica sectio,
a planetis describatur
. Et circulus quidem oritur, cum
attractio gravitatis et dupla vis centrifuga a circulatione orta ab
initio attractionis sunt aequales; ita enim aequales manebunt, nulla
existente causa accessus aut recessus; sed cum initio (vel in statu
destructorum priorum impetuum contrariorum accedendi recedendive,
qui initio aequivalent, hoc est in Aphelio vel Perihelio) attractio
et duplus conatus centrifugus sunt inaequales, modo (per 25)
conatus centrifugus simplex sit minor attractione, describitur ellipsis;
et praevalente attractione, initium est Aphelium, sin praevaleat
duplus conatus centrifugus, est Perihelium. Si conatus centrifugus
simplex attractioni sit aequalis, parabola; si major,
hyperbola orietur, cujus focus intra ipsam sit Sol. Quod si
Planeta non gravitate, sed levitate esset praeditus, nec traheretur,
sed repelleretur a Sole, hyperbolae opposita orietur, cujus
nempe focus extra ipsam Sol esset.
Leibniz Tent 161