— 60 —
Propositio XVI.

      Ex necessitate divinae naturae, infinita infinitis modis (hoc
est, omnia, quae sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi
debent.

Demonstratio.

      Haec propositio unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc
attendat, quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates
intellectus concludit, quae revera ex eadem (hoc est, ipsa rei essentia)
necessario sequuntur, et eo plures, quo plus realitatis rei
definitio exprimit, hoc est, quo plus realitatis rei definitae essentia
involvit. Cum autem natura divina infinita absolute attributa habeat
(per Defin. 6.), quorum etiam unumquodque infinitam essentiam
in suo genere exprimit, ex ejusdem ergo necessitate infinita infinitis
modis (hoc est, omnia, quae sub intellectum infinitum cadere
possunt) necessario sequi debent. Q.E.D.

Corollarium I.

      Hinc sequitur, Deum omnium rerum, quae sub intellectum infinitum
cadere possunt, esse causam efficientem.
— 61 —
Corollarium II.

      Sequitur II. Deum causam esse per se, non vero per accidens.
Corollarium III.

Sequitur III. Deum esse absolute causam primam.
Spinoza E 60-61