— 20 —
Ex quibus patet id, quod
dixi, scilicet quod fictio, de qua hic loquimur, non contingit
circa aeternas u veritates. Statim etiam ostendam, quod nulla
fictio versetur circa aeternas veritates. Sed antequam ulterius
pergam, hic obiter notandum est, quod illa differentia, quae est
inter essentiam unius rei, et essentiam alterius, ea ipsa sit inter
actualitatem, aut existentiam ejusdem rei, et inter actualitatem,
aut existentiam alterius rei. Adeo ut si existentiam ex. gr.
Adami tantum per generalem existentiam concipere velimus,
idem futurum sit, ac si, ad concipiendam ipsius essentiam, ad
naturam entis attendamus, ut tandem definiamus, Adamum
esse ens. Itaque quo existentia generalius concipitur, eo etiam
confusius concipitur, faciliusque unicuique rei potest affingi:
econtra, ubi particularius concipitur, clarius tum intelligitur, et
— 21 —
difficilius alicui, nisi rei ipsi, ubi non attendimus ad Naturae
ordinem, affingitur. Quod notatu dignum est.
Spinoza TIE 20-21