— 18 —
XXXVII.
Summam esse hominis
perfectionem, quod
agat libere, sive per
voluntatem; et per
hoc laude vel vituperio
dignum reddi.

      Quod vero latissime pateat voluntas, hoc etiam
ipsius naturae convenit; ac summa quaedam in homine
perfectio est, quod agat per voluntatem, hoc est libere,
atque ita peculiari quodam modo sit author suarum
actionum, et ob ipsas laudem mereatur. Non enim laudantur
automata, quod motus omnes ad quos instituta
sunt, accurate exhibeant, quia necessario illos sic
— 19 —
exhibent; laudatur autem eorum artifex, quod tam
accurata fabricarit, quia non necessario, sed libere
ipsa fabricavit. Eademque ratione, magis profecto nobis
tribuendum est, quod verum amplectamur, cum
amplectimur, quia voluntarie id agimus, quam si non
possemus non amplecti.
Descartes PPh 18-19