— 18 —
XXXIV.
Non solum intellectum,
sed etiam voluntatem
requiri ad judicandum.

      Atque ad judicandum requiritur quidem intellectus,
quia de re, quam nullo modo percipimus, nihil possumus
judicare; sed requiritur etiam voluntas, ut rei
aliquo modo perceptae assensio praebeatur. Non autem
requiritur (saltem ad quomodocunque judicandum)
integra et omnimoda rei perceptio; multis enim possumus
assentiri, quae nonnisi perobscure et confuse
cognoscimus.
Descartes PPh 18