— 18 —
XXXVI.
Errores nostros Deo
imputari non posse.

      Neque tamen ullo modo Deus errorum nostrorum
author fingi potest, propterea quod nobis intellectum
non dedit omniscium. Est enim de ratione intellectus
creati, ut sit finitus; ac de ratione intellectus finiti, ut
non ad omnia se extendat.
Descartes PPh 18