— 18 —
XXXV.
Hanc illo latius patere,
errorumque causam
inde esse.

      Et quidem intellectus perceptio, non nisi ad ea pauca
quae illi offeruntur, se extendit, estque semper valde
finita. Voluntas vero infinita quodammodo dici potest,
quia nihil unquam advertimus, quod alicujus alterius
voluntatis, vel immensae illius quae in Deo est, objectum
esse possit, ad quod etiam nostra non se extendat: adeo
ut facile illam, ultra ea quae clare percipimus, extendamus;
hocque cum facimus, haud mirum est quod
contingat nos falli.
Descartes PPh 18