— 20 —
      Quibus illustribus argumentis, quibus exemplis amplissimis,
adolescentes ad optima maxima nati, mente heroica ac proinde
magno animo literarum studiis incumbite; integram sapientiam
excolite; rationem humanam universam perficite; divinam fere
vestrorum mentium celebrate naturam; aestuate deo, quo pleni
estis; sublimi spiritu audite, legite, lucubrate; herculeas subite
aerumnas, quibus exantlatis, ab vero Iove optimo maximo vestrum
divinum genus optimo iure probetis; atque adeo vos
heroas asserite, aliis genus humanum ingentibus commodis
ditaturi. Quae amplissima in universam humanam societatem
merita facili negocio et divitiae et opes et honores et potentia
in hac vestra republica consequentur. Quae tamen si cessaverint,
non manebitis, et cum Seneca, aequo animo, hoc est
non elato, si advenerint, excipietis, nec demisso, si abierint,
resignabitis stultae furentique fortunae; et contenti eritis eo
divino et immortali beneficio quod Deus optimus maximus,
qui nobis, ut principio diximus, in universum genus humanum
diligentiam iubet, vestrum aliquos praecipuos delegisset, per
quas suam in terris gloriam explicarit.
Vico DMH 20