— 401 —
Titius. Cedo! quaenam est illa rationum
series, qua te adstrictum fuisse conquereris? Nonne, quaecunque egisti, libenter
egisti? Nonne conscientiae tacita dehortatio et formido Dei perperam intus
admonens obstrepuit peccaturo? Nonne nihilo secius magis arrisit compotari,
ludere, Veneri litare et quae sunt id genus alia? An unquam invitus ad peccandum
protractus es? Caius. Haec vero minime infitias eo. Probe sentio,
me non renitentem et allectamentis strenue obluctantem velut obtorto collo in
transversum abreptum esse. Sciens et lubens me vitiis mancipavi. Verum haec
voluntatis ad deteriorem partem facta inclinatio unde mihi obtigit? Nonne
antequam contigerit, cum quidem et divinae et humanae leges in partes suas
invitarent haesitantem, iam determinatum erat rationum consummatione, ut
inflecterer in malam potius, quam bonam partem? Nonne, posita ratione iam
omnibus numeris absoluta, rationatum impedire idem est, ac factum infectum
— 402 —
reddere? Quaelibet vero voluntatis meae inclinatio ex tua sententia antecedenti
ratione perfecte determinata est, et haec porro priori, atque hunc in modum
usque ad caput rerum omnium.
Kant ND 401-402