— 401 —
      Caius. Vitae anteactae curriculum morsus mihi quidem conscientiae
exagitat, sed hoc unicum superest solacii, si tuis placitis credere fas est, in me
non cadere admissorum facinorum culpam, quippe rationum inde usque a mundi
incunabulis se invicem determinatium nexu devinctus, quaecunque egi, non
potui non agere, et quicunque nunc mihi exprobrat vitia aliudque vitae genus a
me iniri debuisse nequicquam increpat, inepte agit, pariter ac si me temporis
fluxum sistere oportuisse postulet.
Kant ND 401